Comunità Pastorale S.Crocifisso MEDA

La nostra storia

Sentenza dell'Arcivescovo Robaldo
-dicembre 1138-
relativa alla disputa fra il Prevosto di Seveso e la Badessa del Monastero di S.Vittore per la nomina del Parroco di S.Maria Nascente

(SM) Robaldus dei gratia Sancte Mediolanensis ecclesie Archiepiscopus dilicte filie sue Martine abbatisse monasterii Sancti Victoris siti in loco Meda et eius sororibus in perpetuum, sacra significante scriptura omnium et maxime spiritualium est potestatum pacem inter discordantes componere et in negotiis diffiniendis nec ad dexteram nec ad sinistram declinando, regio id est iusticie incedere tramite. Proinde ut quod debemus executioni proposte mandemus, controversie inter plebem de Seviso et abbatissam Metensis monasterii exorte, inito cum fratribus nostri sancte Mediolanensis ecclesie cardinalibus et primicerio, aliisque religiosis presbiteris et clericis consilio, prout ratio exigit et auctoritas dictat, iustum curavimus imponere finem. Prefate siquidem plebis prepositus fretus que inferius leguntur rationibus, asserebat capellam in honore Sancte Marie Virginis, in loco Meda, videlicet in foro sitam, sub predicte plebis regimine et tamquam membrum capiti et filiam sue matri ecclesie debet esse suppositam, dicens, sepenominata capella infra plebis terminos esse fondata. Deinde in dominii signum annualiter ibi sancti Sebastiani festum celebramus et refectionem a predicte capelle capellano honoriffice recipimus. Chrisma et aquam ad pueros baptizandos in die sabati sancti sanctificatam, a pretaxata plebe habet et non alium. Et quod quendam predicte ecclesie clericum Otto nomine in nominata capella qui capellani et populum sibi commissum regeret, sua posuissent auctoritate pluribus nitebatur asserere testibus. Et contra vero prefata abbatissa sepedictam capellam iuris et regiminis metensis monasteriis Sancti Victoris esse, et ad plebem minime pertinere, his asserebat argumentis: sacerdotes namque quibus ab abbatissa que pro tempore in prescripto monasterio fuit, sepedicta capella est commissa, ut ibi divina celebrarent offitia, et metensem populum regerent et gubernarent, quiete per triginta annos unumcumque voluit abbatissa libere elegit. Quorum unus videlicet Otto astante bone memorie abbatissa Otta, investituram capelle de altario suscepit, ad quod probandum quam plures legales et idoneos producebat testes. Insuper cartarum ostendebat instrumenta, in quibus quod pretaxati monasterii sancte memorie Berlanda abbatissa tamquam potestates et dominium habens, commutationem de terra predominate capelle fecerat et commutazioni consensarat, aperte demonstrabantur.

Diligenter itaque utriumque auditis rationibus et argumentis, atque ad discernendam veritatem mentis intendentes intuitum, quoniam super tricinali possessione et investitura de altari suscepta competentia nobis visa sunt atque sufficientia, comunicato ut superius diximus cum fratribus nostris consilio, sex testium iuramenta suscepimus. Quorum duo abbatissa in sepedicta capella tricinnali possessione ante introitum memorati Ottonis similiter per XXX annos quiete, ius et dominium habuisse, prestitis iuramentis ante nos approbaverunt. Duo vero quod abbatissa astante predictus Otto investitura capelle in loco Mete, videlicet in mercato fundate de altario beati Victoris suscepit, giuramento firmaverunt. His ita peractis, tot evidentibus atque perspicuis fulti rationibus, sepenominatam capellam ad ius et dominium predicti monasterii ex integro pertinere deffinitiva decrevimus sententia et ut in ibi sacerdotes qui divina celebrent officia et spiritualiter populum regant atque gubernent, ab abbatissa que pro tempore fuerit sua ponat auctoritate unumcumque voluerit iure concedimus perpetuo; Actum est faciliter a domino Robaldo dei gratia Mediolanense Archiepiscopo; in Mediolani Palatio. Anno ab incarnatione Iesu Christi millesimo, centesimo, trigesimo octavo, indictione undecima mense dicembre. Ex hac autem sententia predictus Archiepiscopus duo privilegia uno tenore componi et suo insignari precepit sigillo et in utrisque propria mano subscripsit, ego Robaldus dei gratia mediolanensis archiepiscopus supscripsi et affermavi. Ego Tedaldus archipresbiter subscripsi. Ego Amizo archidiaconus subscripsi. Ego Anselmus diaconus interfui et subscripsi. Ego Berengaruis diaconus interfui et subscripsi. Ego Aderlardus subdiaconus interfui et subscripsi. Ego Iordanus subdiaconus interfui et subscripsi. Ego Obitius subdiaconus interfui et subscripsi. Ego Ardericus Cimiliarcha et Vicedomunis subscripsi. Ego Vulterius subdiaconus interfui et subscripsi. Ego Unifredus presbiter subscripsi. Ego Nazarius presbiter ac primicerius subscripsi. Ego Galdinus Cacellarius subscripsi. Ego Landulfus presbiter subscripsi.

(SM) Ego Ubertus qui dicor Nigrellus notarius sacri palatii, autenticum hoc exemplum sigillo domini Robaldi archiepiscopi sigillatum vidi et legi et ut in eo continebatur sicut in suprascripto exemplo extra literas plus minusve.

(SM) Ego Petracius Sinistrarius notarius sacri palatii autenticum hoc exemplum sigillo cereo domini Robaldi archiepiscopi corroboratum vidi et legi in quo continebatur ut in suprascripto exempla preter literas plus minusve.

(SM) Ego Andreas qui dicor Carentionus sacri palatii notarius hoc exemplum privilegii ex autentico sigilli cerei domini Archiepiscopi siglato exemplavi et ut in eo continebatur exemplo sic in suprascripto legitur, extra literas plus minusve.


Per ricordare

Modifiche orari Messe domenicali S.Maria Nascente

Da domenica 18 novembre, 1ª Domenica di Avvento, cambierà l’orario delle Messe domenicali che sarà il seguente:
  • in parrocchia alle ore 8.00, 11.00 e 18.30;
  • in Santuario alle ore 9.00.

É disponibile il numero di Dicembre 2018 della Voce della Comunità