Comunità Pastorale S.Crocifisso MEDA

La nostra storia

Lettera di Alessandro III alla Badessa del Monastero di Meda

Alexander episcopus servus servorum dei, dilecte in Christo filie (Letitie) abbatisse de Medda, salutem et apostolicam benedictionem. Licet dilectus filius noster Albertus nuntius tuus constanter asseveravit quod ipsius loci dominium et electio presbiteri qui in capella eiusdem loci est instituendus ad te pertineat, quidam tamen parrocchianorum prescripte capelle, tam pro se quam pro aliis qui domi remanserant constanter asseveraverunt, quod cum presbiter eiusdem capelle de bonis eorum sustentetur ad ipsos electio et presentatio pertinet secerdotis, et tibi tantum conpetit eum quem elegerint confirmare. Adiecerunt etiam quod cum populus ita excrevit quod vix duo sacerdotes sufficiant ad servitium populo faciendum, tu non vis sustinere quod ibi duo sacerdotes instituantur. Ceterum quoniam tibi sic volumus ac debemus in tuo iure adesse, ut iustitie predictorum parrocchianorum non videamur detrahere, causas ipsam venerabili fratri nostro, O.Veronesi episcopo commisimus audiendam et fine debito terminandam. Ideoque per apostolica tibi scripta mandamus, atque precipimus, quatinus cum ab eodem episcopo propter hoc fueris evocata, eius presentiam adeas et quod ipse inter vos exinde iudicaverit, contradictione et appellatione remota, suscipias firmiter et observes.

Datum Anagnie, XVII Kal. Julii.

(tratto dal saggio "La controversia relativa alle campane della chiesa parrocchiale di Meda nell'anno 1736" di Giuseppe Dentoni -anno 1964- appendice A)


Per ricordare

Modifiche orari Messe domenicali S.Maria Nascente

Da domenica 18 novembre, 1ª Domenica di Avvento, cambierà l’orario delle Messe domenicali che sarà il seguente:
  • in parrocchia alle ore 8.00, 11.00 e 18.30;
  • in Santuario alle ore 9.00.

É disponibile il numero di Dicembre 2018 della Voce della Comunità